- VENATORIUS Ludus
- VENATORIUS Ludusmemoratur l. 8. §. ult. ff. poen. qui et Bestiarius, apud Senecam, Ep. 70. Item Ludus simpliciter, quem poenae mediocris genus statuit Paulus IC. l. 5. Sent. tit. 7. Unde ad Ludum damnari, vel in Ludum, item Ludo aliudicari, l. 8. de poen. Cod. Theodos.Expressius Servos in Ludum Venatorium dari solere, l. ead. §. ult. Trebell. Pollio ludiariam venationem vocat in Gallienis, c. 3. ubi Ludios quidem olim Histriones, postea vero etiam Μονομάχους et Θηριομάχους, Gladiatores et Bestiarios, vocatos esse, adnotat Salmasius. De quo supplicio Tertullianus, de Spectac. Etiam, inquit, qui damnantur in Ludum, quale est, ut levior delicti in homicidas emendatione. proficiant. In servos fugitivos inprimis haec poena statuta, ut de Androdo, inter alia, legimus: postea sub Imperatorib. Gentilibus in Christianos, Clem. Alexandrin. De Constitut. Apostol. c. 1 Ε῎ι τις χριςτιανὸς κατεκρίθη ὑπο ἀσεβῶν, εἰς Λοῦδον, εἰς ςθηρία, ἢ μέταλλον. Obiectabantur enim illi bestiis, nonnisi quum Venationes darentur. Unde quum Polycarpum ad leones postularent, respondit Proconsul fieri hoc non posse, ἐπειδὰν ἐπεπληρώκει τὰ κυνηγέσια, quia venationes peregisset, in Epistola Smyrnensis Eccles. apud Euseb. Histor. Eccl. l. 4. c. 15. Quare vivus concrematus est floridissimus Martyr. Et scribunt Lugdunenses ac Viennenses την` τῶ ςθηριομαχιῶν ἡμέραν, Venationum diem, studiô indictum fuisse ut Maturus, Sanctus, Blandina et Attalus, bestiis possent obici, apud eund. Donec id vetuerunt Valentiniantus et Valens Augg. l. 8. de poen. memoratâ: quae causa, cur in Constitut.quadam Constantini, in qua scriptum erat, Si quis in Ludum fuerit, vel in metallum damnatus, Tribonianus tantum metalli mentionem fecerit, l. 17. Cod. de poenis, ut apparet ex l. 2. dod. tit. in Cod. cit. Ioh. Laurent. IC. Notis in Phaedrum, l. 5. fab. 5. Edebantur vero conclusarum ferarum hae Venationes, sicut et Ludi Gladiatorii, in Amphitheatris, ut videre est pluribus apud Lipsium, de Amphitheatro. Sed et in Circensibus Ludis, qui in circo, et Castrensibus, qui in castris Praetoriis habebantur, edi Venationes consuevisse, adnotat Iul. Caes. Scaliger, Poêtices l. 1. c. 31. sicut contra, quietiora omnia Saturno: quippe pro venabulis et apris cereoli, missilia, placentulae, crustula et alia: Ut autem bestarum ad spectacula tantum nonnulla erant genera, ut Camelopardalis et Phoenix: sic alia ad pugnandum erant, Elephanti, pantherae, leones, ursi, rhinocerotes. Scaevola primus leonum pugnas dedit; Pompeius 305. Iulius 400. cautumque Senatus-Consultô est, ne Africanos in urbem portarent, contra quod Cn. Aufidius fecit Circensium apparatu: Augustus tigrem dedit, Cn. Domitius centum ursos Numidicos, cum totidem Venatoribus, ex Aethiopia. Idem, l. cit. c. 28. et. Vide quoque supra passim, inprimis ubi de Bestiariis, et cruento Feris homines obiciendi more.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.